Titus patri suo Vespasiano successit. Fuit vir omnium virtutum genere mirabilis. Romani eum amorem deliciasque humani generis appellaverunt. Facundus, bellicosus, moderatus, causas latina lingua dixit, poemata et tragoedias graeca composuit. In oppugnatione Hieroslymorum sub patrem militans magna cum virtute bellavit; duodecim propugnatores duodecim sagittis necavit. Romae, in imperio, magnae civilitatis fuit. Nullum enim civem punivit, convictos adversum se coniurationis liberos dimisit vel in pristina familiaritate servavit. Semper civibus dona fecit. Olim eum tristem viderunt et mestitiae causam quasiverunt. Tum Titus respondit: Amici, hodie diem perdidi quia nullum dedi donum meis civibus.